Index: Latin Vulgate

 

1 John 1

[1] [2] [3] [4] [5]

1:1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

1:2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis

1:3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo

1:4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum

1:5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae

1:6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem

1:7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

1:8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

1:9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

1:10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase